Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.13.1 | Cic. Fam. 11.13.3 (English) | >>Cic. Fam. 11.13a.4 |
11.13.2
postero die mane a Pansa sum accersitus Bononiam . Cum in itinere essem , nuntiatum mihi est eum mortuum esse . recurri ad meas copiolas ; sic enim vere eas appellare possum ; sunt extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae . biduo me Antonius antecessit , itinera fecit multo maiora fugiens quam ego sequens ; ille enim iit passim , ego ordinatim . quacumque iit , ergastula solvit ,
homines abripuit , constitit nusquam prius quam ad Vada venit ; quem locum volo tibi esse notum . iacet inter Appenninum et Alpis impeditissimus ad iter faciendum .
11.13.3
Cum
abessem ab eo milia passuum xxx et se iam Ventidius
coniunxisset contio eius ad me est adlata , in qua petere coepit a militibus ut se trans Alpis sequerentur ; sibi cum
M . Lepido convenire . succlamatum est ei frequenter a militibus Ventidianis (nam suos valde quam paucos habet ) sibi aut in Italia pereundum esse aut vincendum , et orare
coeperunt ut Pollentiam iter facerent . Cum sustinere eos non posset , in posterum diem iter suum contulit .
11.13.4
hac
re mihi nuntiata statim quinque cohortis Pollentiam praemisi meumque iter eo contuli . Hora ante praesidium meum Pollentiam venit quam Trebellius cum equitibus .
sane quam sum gavisus ; in hoc enim victoriam puto consistere . . .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.13.1 | Cic. Fam. 11.13.3 (English) | >>Cic. Fam. 11.13a.4 |